1.42sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in
rectis neque in pravis [Note] numerabat, sed soli credendum -- --
esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat,
quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et
vera esse illi et fidelis videbatur, non quod [Note] omnia
quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod
cadere in eam [Note] posset relinqueret, quodque natura
quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde
postea notiones rerum in animis imprimerentur; e quibus non principia solum sed latiores quaedam ad
rationem inveniendam viae reperiuntur. [Note] errorem autem
et temeritatem et ignorantiam [Note] et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a virtute sapientiaque
removebat.
Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.
ch. 12
1.43
Quae cum dixisset [et], [Note] Breviter sane minimeque
obscure exposita est
inquam a te Varro et veteris
Academiae ratio et Stoicorum. horum [Note] esse autem
arbitror, ut [Note] Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam
novam disciplinam putandam.
Tum [Note] Varro Tuae [Note] sunt nunc partes
inquit qui ab
antiquorum ratione [Note] desciscis [Note] et ea quae ab Arcesila
novata sunt probas, docere [Note] quod et qua de causa
discidium [Note] factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta
defectio.